close
Jump to content

Sarmatae

Image
E Vicipaedia
Image
Asiae nationes anno 100 a.C.n.

Sarmatae seu Graecius "Sauromates",[1] Scythae gentes, incolebant immensam regionem in septentrione Ponti Euxini, inter Tanaim flumen et Rham flumen. Nullam urbem condiderunt, nam semper per campos vagabantur venatum et pastum. Ad ramum Iranicum gentium indoeuropaeorum pertinere aestimantur.

Punicorum bellorum tempore migraverunt Sarmatae ad terras inter Vistulam et Tanaim, quae regio proprie Sarmatia vocari debet. Marcus Aurelius imperator Sarmatas in imperium Romanum irrumpere conantes vicisse gloriabatur[2] et ab anno 175 titulis suis cognomen Sarmaticus addidit, quod nummis suis inscripsit. Post victoriam Marcus Aurelius equites cataphractos ex Sarmatia in exercitum Romanum incorporavit atque in Britanniam misit[3]. Constantinus Magnus quoque Sarmatas vicisse dicitur[4]. Quia optimi equites erant stipendia in exercitu Romano merebant ad limitem custodiendum, qua de causa in Francia civitates nonnullae, Sermaise vel etiam Sermizelles nomine, Sarmatarum memoriam hodieque servantes inveniuntur[5].

Image
Hic denarius a Marco Aurelio anno 177 (TRP XXXI) signatus victoriam de Sarmatis celebrabat. Nam sub armorum acervo legitur: DE SARM(atis).

Fontes antiqui

[recensere | fontem recensere]
  1. Ovidius, Tristia 3.12.30
  2. Historia Augusta, Marcus Aurelius 17 et 22-25.
  3. Dio Cassius LXXI.16.
  4. Aurelius Victor, Liber de Caesaribus 41.13. Annales Valesiani VI.31-32.
  5. Michel Roblin, "De Saumaise à Sermaise : colonies sarmates ou terrains saumâtres ?" in Hommages à Marcel Renard, II, Bruxellis : Latomus, 1969: 664-674.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]
Image
SARMATIA DEVICTA in nummo Constantini Magni.
  • Janos Harmatta, Studies on the History and the Languages of the Sarmatians, Szeged, 1970
  • Eszter Istvánovits et Valéria Kulcsá, Sarmatians : history and archaeology of a forgotten people, Moguntii, 2017
  • Vera B. Kovalevskaja, "La présence alano-sarmate en Gaule : confrontation des données archéologiques, paléoanthropologiques, historiques et toponymiques" in L'armée romaine et les Barbares du IIIe au VIIe siècle (Acta colloquii), 1993: 209-221
  • Iaroslav Lebedynsky, Les Sarmates : amazones et lanciers cuirassés entre Oural et Danube, VIIe siècle avant J.-C. - VIe siècle après J.-C., Errance, 2014 Recensio critica
  • "Véronique Schiltz, "Les Sarmates entre Rome et la Chine. Nouvelles perspectives", Comptes rendus des séances de l'Académie des Inscriptions et Belles-Lettres, 2002: 845-887
    • L'or des Sarmates : nomades des steppes dans l'Antiquité, entre Asie et Europe : [exposition], 17 juin-29 octobre 1995, Abbaye de Daoulas, 1995
  • Oszkár Schütz et alii, "Dévoilement des origines et de la constitution génétique du « peuple oublié » : une étude de la population de la période sarmate dans le bassin des Carpates", Cellule, 2025 Recensio critica
  • К. Ф. Смирнов, Сарматы на Илеке, Moscuae, Nauka, 1975
  • Rebecca Wegener, Sauromatisches und sarmatisches Fundgut nordöstlich und östlich des Kaspischen Meeres : eine Bestandsaufnahme bisheriger Forschungen unter besonderer Berücksichtigung der Waffengräber, Oxonii, Aechaeopress, 2010 Recensio critica

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]

Nexus interni