Aquatica
Appearance
Palus (stagnum) hic redirigit; de aliis significationibus videatur Palus (discretiva).

Aquatica (-orum, n.), ut Plinius dicit,[1] vel usitatius palūs (-ūdis, f.), sunt loci uliginosi genus in quo dominantur herbacearum plantarum species potius quam plantae lignosae. Aquatica crebro in lacuum et profluentis aquae marginibus inveniri possunt, ubi transitionem inter aquatica et terrestria oecosystemata formant. Ibi crebro poaceae, iuncaceae et poales dominantur. Si plantae lignosae adsunt, humiles frutices esse solent. Haec vegetationis forma aquatica discriminat ab aliis loci uliginosi generibus velut paludibus silvestribus, in quo arbores dominantur, et uliginibus turfaceis, quae sunt loca uliginosa cum accumulatis acidae turfae congestibus.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Hist. nat. XVI 165. (Sc. "loca".) Cf. "acquatino" in Iosephi Mariae Mir et Corrado Calvano Nuovo vocabolario della lingua latina. Italiano-Latino/Latino-Italiano
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- De aquaticis in Encyclopaedia.com (Anglice)