Matthaeus (nomen)
Appearance
(Redirectum de Matthaeus)
Haec est pagina discretiva nominalis quae paginas de hominibus similium nominum indicat.
| Matthaeus (nomen) | |
|---|---|
Matthaeus Riccius, presbyter Italicus | |
| Genus | Masculinum |
| Origo | Hebraica |
| Significatio | "donum JHVH" |
| Index praenominum Paginae in "Matthaeus" ineuntes | |
Matthaeus (-i, m.) et Matthias (Matthiae, m.) sunt nomina et hodie praenomina masculina Hebraica (Aramaice ܡܰܬ݁ܰܝ, Mattai; Hebraice מַתִּתְיָהוּ, Mattityahu; Graece Ματθαῖος).[1] Originem ducunt e vocabulis mattat (מַתָּת, 'donum') atque yah (יָה, abbreviatio nominis Dei in religione Hebraica, JHVH).[2]